---p.10---

PROOEMVM
Quo demonstratur quod quae hactenus
scripta sunt de motu, & vsu cordis & arteria-
rum minus firma esse.

DE cordis arteriarum que motu, pulsu, actione, vsu, & vtilitatibus cogitanti, operaepretium est, quae prius ab aliis mandata sunt literis, euoluere, quae vulgo iactata & tradita, animaduertere, vt quae recte dicta, confirmentur: quae falsa dissectione anatomica, multiplici experientia, diligenti, & accurata obseruatione emendentur.
    :Pene omnes huc vsque Anatomici, Medici, & Philosophi supponunt cum Galeno, eundem vsum esse pulsus, quem respirationis, & vnare tantum differre, quod ille ab animali haec a vitali facultate meanet: reliquis, vel quod ad vtilitatem, vel quod ad motus modum spectat similiter se habentibus, vnde affirmant (vt Hieronymus Fabr. ab aq. p. libro suo de respiratione nuperrime edito) quod quoniam non sufficit pulsus cordis, & arteriarum ad euentandum, & refrigirandum; ideo a Natura pulmones circa cor fabrefactos esse. Hinc patet quod quaecunque dixerint priores de Systole, & Diastole, de motu cordis & arteriarum ,haec omnia ad pulmones respicientes eos tradidisse.
    Cum vero aliter se habeat motus, & constitutio cordis, quam pulmonum, aliter arteriarum, quam pectoris, alios exinde, vsus, & vtilitates exoriri verisimile est, differreque plurimum cordis, &

---p.11--

similiter Arteriarum pulsus, & vsus, a pectoris & pulmonum. Si enim ijsdem vsibus inseruiant pulsus, ac respiratio, & in Diastole introsumant aerem in cauitate suas arteriae (vti vulgo dicunt) & in Systole per eosdem poros carnis, & cutis fuligines emittant, nec non medio tempore inter Systolem, & Diastolem aerem contineant; & quouis tempore aut aerem, aut spiritus, aut fuligines. Quid itaque respondeant Galeno, qui librum scripsit, Natura sanguinem contineri in arteriis, & nihil praeter sanguinem, nimirum neque spiritus, neque aerem, sicut ab experimentis & rationibus in eodem libro facile colligere licet. Et si in Diastole replentur arteria ab aere introsumpto, in maiori pulsu, maiori subeunte aeris copia: ergo magno existente pulsu, si totum corpus in balneum immerseris, velaquae, velolei, necesse est pulsum statim aut minorem esse, aut tardiorem multo: cum per corpus ambientis balnei, aerem intra arterias permeare difficilius sit, si non impossibile. Similiter, cum omnes arteria tam profundae, quam cutaneae, eodem tempore, & parivelocitate distendantur; quomodo poterit aer tam libere, & celeriter per cutem, carnem, habitumque corporis in profundum pertransire, quam percuticulam solam. Et quomodo Embryonum arteriae forinsecus in cauitates suas aerem per ventrem maternum, & per corpus vteri attrahant? Velquomodo Phocae, Balenae, Delphines, cetaceum omne genus, & pisces omnes in profundo maris arteriarum suarum Diastole, & Systole, per immensam aquae sassam celeri pulsu aerem introsumunt, & emittunt. Dicere vero quod aerem implantatum in aqua absorbeant, & in aquam fuligines suas reddant, figmento haud absimile. Et si in Systole arteriae per poro carnis, & cutis, fuligines e cauitatibus illorum expellunt, cur non item spiritus, quos dicunt etiam in illis contineri, cum spiritus multo tenuiores fuliginibus sint. Et si cum in Systole, tum in Diastole aerem arteriae accipiunt, & reddunt, vti pulmones in respiratione; cur non & hoc faciunt inflicto per

---p.12---

arteriotomiam vulnere? sectione trachaeae per vulnus, aerem ingredi, regredi duobus contrariis motibus, palam est: Secta vero arteria siatim vno continuo motu sanguinem vi protrudi, & non aerem, vel ingredi, vel regredi manifestum est. Si pulsus arteriarum partes corporis refrigerant, & euentant vti pulmones ipsum cor; quomodo dicunt vulgo arterias a corde in partes singlas vitaiem sanguinem differre refertissimum spiritibus citalibus? qui partium calorem faueant, sopitum suscitent, & quasi absumptum resarciant, & quomodo (si ligaueris arterias) statim partes non modo torpent frigent, & quasi pallidae cernuntur, sed & alitandem desinunt, quod secundum Galenum contingit, quia calore, qui per omnes partes super ne<superne?> a corde confluxerat, priuatae sint: cum hinc pateat magis arterias calorem partibus deferre, quam refrigerium & enentationem. Praeterea quomodo Diastole simul spiritus a corde attrahat, ad calefaciendas partes, simulque<?> ab externo refrigerium? Amplius tamet si ijsdem vsibus pulmones, arterias, & cor inseruire aliqui affirment, tamen cor spirituum officinam esse, & arterias spiritus continere, transmittere etiam dicunt: Pulmones autem spiritus facere, aut retinere contra Columbi opinionem, negant. Quin & cu Galeno, quod sanguis contineatur in arterius, & non spiritus, contra Erasistratum asseuerant. Videntur istae opiniones ita inter se pugnare, & sese inuicem refellere, vt omnes non merite sint suspectae. Sanguinem in arteriis contineri, & arterias solum sanguinem deferre tum experimento Galeni, tumm<?> arteriotomia, tum in vulneribus manifestum est, cum ab vna arteria dissecta, hoc etiam Galenus affirmat plurimis in locis vnius semihorae spatio totam massam sanguinis ab vniuerso corpore, magna, & impetuosa profusione exhaustam fore, experimentum Galeni tale est. Si (inquit) funiculo arteriam vtrinq; ligaueris & medio rescisso secundum longitudinem, quod intet duasligaturas in arteriis comprehensum erit, nihil praeter sanguine esle<?> reperies: & sic probat sanguine solum continere. Vnde eta similiter nobis ratiocinari

---p.13---

licet: Si eundem sanguinem, qui venis similiter ligatis, & rescissis inest, inueneris in arteriis (quem in mortuis, & aliis animalibus saepius ego expertus sum) eadem ratione similiter concludere nos possumus, arterias eundem sanguinem, quem venae, & nihil praeter eunde sanguinem continere. Aliqui dum dissoluere difficultatem tentant, spirituosum, & arteriosum esse sanguinem a corde in vniuersum corpus deferre, & repletas sanguine arterias esse: Spirituosus n. sanguis, non minus sanguis est: Etiam sanguis prout sanguis, & qui in venis fluit, eum spiritibus imbui nemo negat. Quod si, qui in arteriis est, sanguis vberiori spirituum copia turgeat, tamen existimandum est hos spiritus a sanguine inseparabiles esse, sicut illi in venis, & quod sanguis, & spiritus vnum corpus constituant (vt serum, & butyrum in lacte, aut calor in aquacalida) quo corpore replentur arteriae & cuius corporis distributionem a corde arteriae praestant, & hoc corpus nihil aliud quam sanguis est. Si vero hunc sanguinem in arteriis, e corde per arteriarum Diastolem attrahi dicunt, videntur astruere, quod arteriae sua distentione sanguine isto repleantur, & non aere ambiente, vti prius: Nam si etiam aere ab ambiente repleri dicant, quomodo & quando recipient e corde sanguinem? Si in Systole id fiat, continget impossibile; repleri arterias, cum attrahantur, vel<?> repleri, & non distendi; Sin autem in Diastole, in duos vsus contrarios, & sanguine, & aerem, & calorem, & frigus simul recipient; quod est improbabile. Amplius cum affirmant, simul Diastole cordis, & arteriaru esse, & simul Systole, aleteru est inconuenies. Quomodo n. cum simul distenduntur duo corpora sic innuice conata, alteru ab altero attrahat, velcu simul cotrahuntur, alieru ab altero recipiat aliquid? Insuper forsan impossibile est, aliquid posse aliud corpus ita inseipsu attrahere vt distendatur, cu distendi sit pati nisi vt spongia prius vi ab externis constricta, du redeat ad constitutione suam naturale. Tale aute aliquid in arteriis posse esse, difficile est fingere. Sed arterias distendi, quia replentur, vt sacculi, & vtres,

---p.14---

atque<?>, non repleri, quia distenduntur vt folles, facile, & aperte demonstrare me posse, & palam ante hac demonstrasse existimo: Attamen libr. quod sang. cont. in arter. Galeni experimentum in contrarium sic se habet. Arteriam nudatam secundum longitudinem incidit, calamumque, vel concauam, per viam fistulam immittit, quo & sanguis exilire non possit, & vulnus obturetur. Quoadusque (inquit) sic se habet, arteria tota pulsabit: cum primum vero obductum filum super arteriam, & fistulam in laqueum cotrahens arteriae tunicas calamo obstrinxeris, non amplius arteriam vltra laqueum palpitare videbis. Nec ego feci experimentum Galeni, nec recte posse fieri viuo corpore ob impetuosi sanguinis ex arteriis eruptionem puto, nec obturabit sine ligatura vulnus fistula: & per fistulae cauitatem vlterius prosilire sanguinem non dubito, tamen hoc experimento & probare videtur Galenus facultatem pulsificam per tunicas arteriarum, a corde manare, & quod arteriae dum distendantur, ab illa facultate pulsifica repleantur, quia distenduntur vt folles, non distendantur, quia replentur, vt vtres. Sed & in arteriotomia, & vulneribus contrarium manifestum est: sanguis enim saliendo ab arteriis profunditur cum impetu, modo longius, modo propius vicissim prosiliendo, & saltus semper est in arteriae Diastole & non in Systole. Quo clare apparet, impulsu sanguinis arteriam destendi. Ipsaenim dum distenditur, non potest sanguinem tanta vi proijcere, potius aerem in se per vulnus attrahere deberet, secundum ea, quae vulgo de arteriarum vsu iactata sunt. Nec crassities tunicarum arteriae nobis imponat, facultatem pulsificam prouenire a corde per ipsas tunicas: Nam quibusdam animalibus arteriae a venis nihil differunt, & extremis partibus hominis, & c. nemo per tunicas, arterias a venis poterit distinguere: eadem enim vtrisque<?> tunica: in aneurismate praterea ex incisa vel exesa arteriae genito, eadem omnino pulsatio

---p.15---

cum reliquis arterius, & tamen non habet tunicam arteriae. Hoc mecum doctissimus Riolanus lib.7. attestatur. Neque<?> eundem vsum pulsus, ac respirationis quis existimet, quod iisdem causis vti, respiratio, crebriores, maiores, celeriores fieri cernat, vti cursu, ira, balneo, aut quouis calfaciente (vt dicit Galenus) Nam non solum illud experimentum est in contrarium (quod soluere Galenus nititur) cum ab immodica repletione pulsus existant maiores, respirationes minores; Sed & in pueris pulsus grequentes, cum respiratio interim rara. Similiter in timore, & curis, & anxietate animi, imo aliquibus in febribus pulsus celeres, frequentes, respirationes vero tardiores. Haec & huiusmodi incommoda posita opiniones de pulsu, & vsu arteriarum, consequuntur: non minus forsan etiam ea, quae de vsu, & pulsu cordis affirmantur, difficultatibus plurimis & officinam vitalis spiritus esse, quibus vitam singulis partibus largiatur, & tamen negant dextrum ventriculum spiritus facere, sed praebere duntaxat alimentum pulmonibus, vnde dicunt piscibus deesse dextrum ventriculum cordis, & omnino omnibus deest quibus non sunt pulmones: Et que dexter ventriculus cordis, pulmonu gratia sit.
    1. Cur (quaeso) cum eadem pene constitutio sit vtriusque ventriculi, eadem fabrica fibrarum, lacertulorum, valuularum, vasorum, auricularum, & eodem vterque in dissectionibus referciatur sanguine, similiter nigricante, similiter grumescente: Cur (inqua) cum eadem sit vtriusque actio, motus pulsus, variis eos vsibus, tam differentibus, existimemus destinatos fuisse? Si valuulae tricuspides tre sub dextri ventriculi ingressu, impedimento sint sanguinis regressui in venam cauam, & si semilunares tres illae in orificio arteriosae venae vt sanguinis regressum impedirent factae sint: cur, cum similiter se habeant. sinistro ventriculo similiter sanguinis tumegressui, tum regressui impediendo factas esse, negemus.
    2. Et cum magnitudine, forma, situ, omnino eodem pene modo

---p.16---

sinistro habeant ventriculo, quo in dextro, cur dicunt hic apiritum egressui, & regressui impedimento esse in dextro vero sanguinis. Idem organon simile non videtur sanguinis, & spirituum motus similiter impedire apte posse.
    3. Et cum meatus, & vasa sibi invicem respondeant magnitudine, videlicet, vena arteriosa, & arteria venosa; cur vnum priuato vsui destinetur, vedelicet alendis pulmonibus, alteru publico.
    4. Et quomodo probabile est (vti notauit Realdus Columbus) tanto sanguine opus esse ad nutritionem pulmonum, cum hoc vas, vena videlicet arteriosa, exuperat magnitudine vtrumque ramum distributionis venae cauae descendentis cruralem.
    5. Et (quaeso) cum pulmones tam prope sint, & vas tam amplum existat, & ipsi continuo motu, quid est quod dextri ventriculi pulsu opus sit? & quid est quod Natura, gratia alendorum pulmonum, alterum ventriculum cordi adiungere necesse habeat.
    Cum dicunt sinistrum ventriculum e pulmonibus, & dextro cordis sinu materiam attrahere, ad spiritus condendos; aerem videlicet & sanguinem, & pariter in aortam spirituosum sanguinem distribuere: & hinc fulgines, videlicet retro per arteriam venalem remitti in pulmones, illinc spiritus in aortam. Quid est quod saparationem facit, & quod modo huc illuc spiritus fuligines citra permistionem aut confusionem commeant. Si tricuspides mitrales non impediunt egressum fuliginum ad pulmones, quomodo impedient aeris? Et quomodo semilunares prohibebunt regressum spirituum (subsequente Diastole cordis) ab aorta? Et omnino, quomodo dicunt per arteriam venalom spirituosum sanguine distribui e ventriculo sinistro in pulmones, nec interim impediant tricuspides? cum affirmarint aerem per idem<?> vas a pulmonibus in vetriculum sinistru ingredi, cuius egressui tricuspides illae valuulae impedimonto esse voluerunt. Deus bone! Quomodo tricuspides impediunt aeris egressum, & non sanguinis.

---p.17---

Amplius, cum venam arteriosam, vas amplum, magnum cum tunica arteriae factum, non nisi priua<?>o, & vni vsui (videl. alendis pulmonibus) destinarint: Cur arteriam venalem vix pari magnitudine cum tunica venae molli, laxa, pluribus vsibus, tribus, vel quatuor videlicet fabrefactam asseuerant: volunt enim per ipsam aereme pulmonibus in sinistrum ventriculum permeare: volunt similiter e corde in pulmones fuligines per ipsam remeare: volunt spirituosi sanguinis portionem a corde per ipsam in pulmones ad ipsos refocillandos distribui.
    Si fuligines & aerem a corde illas, ad cor hunc per eundem tubulum volunt transmitii; tam cotrariis motibus, & vsibus vnum vas, & vnam viam fabricare Natura solita non est, nec videre vspiam contigit.
    Si fuligines, si aerem hac via permeare, remeare contendunt, vt per Bronchia pulmonum quare exsecta, vel incisa arteria venosa, neque aerem, neque fuligines reperire in dissectione possumus, & vnde semper refertam crasso<?> sanguine arteriam venosam istam videmus, & nunquam aere; cum in pulmonibus, & aerem remanentem cernimus?
    Si quis experimentum Galeni faceret, & cani adhuc viuenti trachaeam incideret, & follibus pulmones aere impleret per vim, & diftetos ligerat fortiter; idem mox dissecto pectore multam aeris copiam in pulmonibus vsque ad extimam illorum tunicam inuenerit, sed neque<?> in arteria venosa, neque in sinisto ventriculo cordis quidquiam. Si aerem e pulmonibus, in cane viuente, aut cor attraheret, aut pulmones transmitteret, multo magis hoc experimento id facere deberent. Imo in administratione Anatomica inflatis cadaueris pulmonibus, etiam aerem statim huc ingredi (si vlli essent meatus) quis dubitaret? Tam magni vero faciunt hunc vsum arteriae venosae, videlicet ad aerem e pulmonibus cordi deferendum: vt Hieronyum. Fabr. ab. aq. p. buius vasis causa pulmones factos fuisse, & hanc esse praecipuam pulmonum particulam centendat.

---p.18---

    Sed amabo, si aeri deferendo arteria venosa condita sit, cur eius constitutio est venae?
    Fistulis potius opus esset Natura (& quidem quales Bronchia suns<?>annularibus, vt semper pateant, & neque concidant, & vt omnino vacu a sanguine permaneant ne humor aeris transitum impediat, vti manifestum est, quando pulmones pituita Bronchiis vel infacta, vel paululum admissa laborant) sibilo, & strepitu oborto dem respiramus.
    Minus toleranda illa opinio, quae cum duplicem materiam (aerea, & sanguineam) necessariam esse ad spiritus vitales efficiendos supponis, sanguinem per mediastini cordis caecas porositates de dextro in sinistrum ventriculum transudare, aerem per magnum vas Arteriam venosam e pulmonibm attrahi centendit: Et proinde in septo cordis porositates plures esse producendo sanguini accommodatas. Sed me bercule porositates nullae sunt, neque demonstrari possunt.
    Septi enim cordis substantia densior, & compactior est quauis altera corporis particula, exceptis ossibus, & neruis. Sed si adessent foramina, quomodo (cum simul vterque ventriculus distenditur, & dilatatur) alterum ab altero quidpiam, aut sinistrum sanguinem e dextro exhaurire possibile est? Et cur non potius dextrum spiritus ex sinistro, quam sinistrum sanguinem e dextro ventriculo per eadem foramina euocare crediderim. At mirum, & incongruum certe, sanguinem per coecos obscurosque ductus, & aerem per patentissimos eodem instanti, commodius attrahi. Et cur quaesotro sanguinis transitu in sinistrum ventriculum ad coecas, & inuisibiles porositates incertas, obscuras consugiunt, quando adest per arteriam venosam tam patens iter? mirum mihi certe est, quod per cordis septum, crassum, durum, densum, compactissimum viam facere, vel fingere potius maluerunt, quam per patens vas venosum, aut etiam per pulmonu substantiam raram, laxam, mollissimam, spongiosam. Praeterea si per septi substantiam sanguis permeare potuisset, aut e ventriculis imbibi, qrid<?> opus esset venae, & arteriae coronalis ramulis ad ipsius septi nutritionem diuaricatis? Quod notatu dignissimum, si in foetu (quando omnia ra-

---p.19---

riora, molliora) Natura coacta fuit per foramen ouale sanguinem in sinistrum ventriculum e vena caua per arteriam venosam traducere: Quomodo verisimile possit esse quod in adulto per cordis septumiam densius aetete factum tum commode nulloque negotio transfundat.
    Andreas Laurentius lib.9. cap.II. Quaestione12. authoritate Galeni de lo. affect. lib.6. cap.7. & experientia Hollerii fultus, asserit, & probate cauitate pectoris serositates, & pus Empyricorum in arteriam venosam absorptum per sinistrum ventriculum cordis, & per arterias cum vrina, vel cum faecibus alui posse expelli recenset, quinetiam in confirmationem casum cuiusdam Melancholici, qui saepius deliquium animi passus a paroxysomo liberatus erat emissione vrinae turbidae, foetidae, acris: quo genere morbi tandem confectus, dissecto cadauere, talis substantia, qualem mingebat, neque in vesica, neque in renibus vspiam apparebat, sed in cordis sinistro ventriculo, & cauitate pectoris plurima: vnde gloriatur se horum affectuum talem praedixisse causam. Ego autem non possum non mirari, cum ipse materiam heterogeneam posse eodem tractu euacuari diuinarat, & praedicauerat: quod iisdem viis sanguinem e pulmonibus in sinistrum ventriculum secundum naturam deduci conuenienter cernere, aut asseuerare non potuit, aut noluit.
    Itaque ex his, & huiusmodi plurimis patet, cum ea quae dicta antehac a prioribus de motu, & vsu cordis, & arteriarum, aut inconuenientia, aut obscura, aut impossibilia diligentius confiderati appareant, vtile proinde admodum erit paulo penitius rem introspicere, arteriarum, & cordis motus non solum in homine, sed & aliis vniuersis animalibus cor habentibus contemplari: Quin etiam viuorum dissectione frequenti, multaque autopsia veritatem discernere, & inuestigare.

---p.20---


第1章に進む

前書きと校訂上の注記に戻る