---p.20---

EXERCITATIO
Anatomica,
DE MOTV CORDIS
ET SANGVINIS IN
ANIMALIBVS.

Caput Primum.
Causa, quibus ad scribendum Author permotus
fuerit.

CVm multis viuorum dissectionibus (vti ad manum dabantur) animum ad obseruandum primu appuli; quo cordis motus vsum, & vtilitates in animalibus per autopsiam, & non per libros aliorumque scripta inuenirem: Rem arduam plane, & difficultatibus plenam continuo repreri, vt (cum Fracastrio) motum cordis soli Deo cognitum fuisse, pene opinarer. Nec enim quomodo Systole, aut Diastole fieret, nec quando, aut vbi dilatatio, & constrictio existeret, recte potui internoscere, propter celeritatem scilicet motus qui in multis animalibus, nictu oculi, quasi traiecto fnlgure<fulgure?>, se in conspectum exhibuit, & subtraxit illico, ita vt modo hinc Systolen, illinc Disatolen, modo e contra, modo varios, modo confusos fieri motus me existimaham cerncre: vnde animus mihi fluctuabat, nec quid vel ip'e<?> statuerem, vel aliis crederem habebam, & motum cordis esse qualis Euripi fluxus, & refluxus Aristoteli, Andream Laurentium scripsisse non marabar.
    Tandem maiori indies, & disquisitione, & diligentia vsus, multa

---p.21---

frequenter, & varia animalia viua introspiciendo, multis obseruationibus collatis, & rem attigisse, & ex hoc labyrintho me extricatum euasisse, simulque motum, & vsum cordis, & arteriarum, quae desiderabam, competta habere me existimabam. Ex quo non solum priuatim amicis, sed etiam publice in praelectionibus meis anatomicis, Academico mote, proponere meam in hac resententiam non verebar.
    Quae cum aliis (vtisit) placebat, aliis minus: hi conuellere, calumniari, & vitio verrere, quod a praeceptis, & fide omnium Anatomicorum difersserim: Illi rem nouam cum inquisitu dignamtum maxime vtilem fore confirmante, plenius sibi explicatam poscere. Tandem amicorum precibus, vt omnes meorum laborum participes fierent, partim etiam aliorum permotus inuidia qui dicta mea iniquo animo accipientes, & minus intelligentes, me publice traducere conabantur, vt omnes de me, & de re ipsa iudicium ferant, haec typis mandate publice coactus fui: Sed & eo libentius, quod Hieronym. Fabr. ab aq. p. cum singulas pene animalium particulas accurate, & docte peculiari tractatu delineauerat, solum cori intactum reliquit. Denique vt si quid reipub. literariae ex opera mea vtile, & commodum hac in parte accederet, forsan recto fecisse me constaret, nec alii omnino inertem me vixisse vederent, & quod senex ait in Comoedia (Nunquam quisquam ita bene subducta ratione ad vitam fuit,
"Quin res, aetas, vsus aliquid apportet noui,
"Aliquid admoneat, vt illa quaete scire credas, nescias.
"Et quae tibi putaris prima in experiundo repudies.)
    Illud forsan in cordis motu eueniat nunc, autalii hinc saltem, hac data via foelicioribus freti ingeniis, reirectius gerendae, & melius inquirendi occasionem capient.


第2章に進む

前書きと校訂上の注記に戻る