CAPVT VI.
Quibus viis sanguis, e vena Caua in arterias, vel e dextro ven-
triculo cordis in sinistrum deferatur.

CUm errandi occasionem praebuisse probabile sit, quam in homino vident (vt dixi) cordis cum pulmone connexionem: In hoc peccant, qui dum de partibus animalium (vt vulgo omnes Anatomici faciunt) pronunciare, & demonstrare, aut cognoscere volunt, vnum tatum<?> hominem, eumque morutuum introspiciunt, & sic tanquam, qui

---p.33---

vna reipub. forma perspecta disciplinam politicam cam componere, aut vnius agri naturam cognoscentes, agriculturam se seire opinantur: Nihilo plus agunt, quam si ex vna particulari propositione, de vniuersali Syllogizare darent operam.
    Veruntamen, si in dissectione animalium aeque versati essent, ac in humani cadaueris anatome exercitati: Res haec in dubio, quae omnes perplexos retinet, palam absque omni difficultate mea sententia elucesceret.
    In piscibus, in quibus vnus tantum ventriculus cordis (vt non habentibus pulmones) res primum satis manifesta est, vesicam enim sanguinis in basi Cordis positam, auriculae nimirum analogon, sanguinem in cor immittere, quem cor denuo per fistulam siue arteriam, vel arteriae analogon, apeite transmittere, tum visu, tum secta arteria (exinde sanguine singula pulsatione cordis prosiliente) oculis palam confirmari posse constat.
    Idem etiam deinde in omnibus animalibus, in quibus vnus duntaxat ventriculus, vel quasi vnus, non difficile est cernere, vt in bufone, rana, serpentibus, la certis, quae etsi pulmones aliquo modo habere dicuntur, vt qui vocem habent (de quorum pulmonum artificio admirando, & de caeteris eiusmodi, permultas apud me obseruationes habeo, quae non sunt huius loci) tamen ex autopsia eodem modo in illis e venis arterias sanguinem pulsu cordis traductum esse palam est, & via patens, aperta, manifesta, nulla difficultas, nullus haesitandi locus: In his enim perinde se res habet atque in homine, si septum cordis perforatum, aut ademptum esset, aut vnus ex vtrisque fieret ventriculus, quo facto, nemo credo dubitasset, qua via sangus e venis in arterias transire potuisset.
   &bnsp;Cum vero maior numerus animalium non habentium pulmones sit, quam habentium, & similiter maior numerus sit, vnum tantum vetriculum<ventriculum?> cordis, quam habentium duos, procliue est statuere in animalibus epi to polu<greek characters "epi to polu"> vt plurimum, & in vniuersum, sanguinem aperta via e venis in arterias per cordis sinum transmitti.
    Consideraui autoem mecum, quod etiam in embryonum eorum que pulmones habent, idem apertissime constat.
    In foetu vasa cordis quatuor (videlicet vana caua, vena arteriosa, arteria venalis, & Aorta, siue arteria magna) alio modo vniuntur, quam in adulto, quod omnes Anatomici norunt satis.

---p.34---

    Primus contactus, & vnio nenae cauae cum arteria venosa (quae sit priusquam caua dextrum ventriculum cordis se aperiat, aut venam coronalem emittat, paululum supra egressum ab hepate) Anastomosimlateralem exhibet, hoc est, foramen amplum patens, ouali figura, pertusum e caua in arteriam illam peruium, ita vt (tanquam per vnum vas) per illud foramen sanguis de vena caua in arteriam venosam, & auriculam cordis sinistram vsque in ventriculum sinistrum liberrime, & copiosissime dimanare possit. Insuper in illo foramine ouali e regione, quae arteriam venosam respicit, operculi instar membrana tenuis dura est, foramine maior, quae postea in adultis, operiens hoc foramen, & coalescens vndique istud foramen omnino obstruit, & prope obliterat: Haec in quam membrana sic constituta est, vt dum laxe in se concidit, facile ad pulmones, & cor via resupinetur, & sanguini a caua affluenti cedat quidem, at ne rurusus in cauam refluat, impediat, vt liceat existimare in embryone sanguinem continuo debere per hoc foramen transire de vena caua in arteriam venosam, & inde in auriculam sinistram cordis, postquam ingressum fuerit, remeare nunquam posse.
   &bnsp;Altera vnio est venae arteriosae (quae fit postquam vena illa, e dextro ventriculo egressa in duos diuiditur ramos) est tanquam duobus dictis, terrius truncus, quasi canalis arteriosus; ab hinc in arteriam magnam oblique ductus, & perforatus: vt in dessectione Embryonum quasi duae aortae, vel radices arterie magneae e corde exorientes duae appareant.
    Canalis hic in adultis similiter sensim attenuatur, tabescit, & penitus tandem vt vena vmbilicalis exiccatur, & aboletur.
    Iste canalis arteriosus nullam membranam in se habet, sanguinis motum hinc, vel illinc<?> impedientem. Sunt enim in orificio illius venae arteriosae (cuius iste canalis, vti dixi, propago est) valuulae sigmoides tres quae intus foras spectant, & sanguini e dextro ventriculo hac via in magnam arteriam fluenti cedunt facile, remeare vero contra ab arteria quidquam, aut a pulmonibus in dextrum ventriculum ad amussim clausum omnino impediunt. Vt hic etiam arbitrari consentaneum sit in Embryone, dum cor sese contrahit continuo sanguinem e dextro ventriculo hac via in arteriam magnam inuehi.
   &bnsp;Quod vulgo dicitur, has duas vniones tam magnas, patentes, &

---p.35---

apertas, nutriendorum pulmonum sausa, factas fuisse tantum: & in adultis (cum iam pulmones propter ipsorum calorem, & motum copiosius nutrimentum desiderarent) aboleri, & consolidari; Commentum improbabile est, & male cohaerens Et similiter quod dicunt cor in embryone feriari, & nihil agere, nec mouere, vunde Natura hos transitus facere, alendorum pulmonum causa coacta erat, falsum est: cum in ouo cui gallina incubuit, & in Embryonibus recenter ex vtero erectis autopsia patet, tum cor mouere sicut in adultis tum naturam nulla tali necessitate vrgeri: Cui motui non solum hi oculi saepetestes, sed & Aristoteles attestatur ipse: Pulsus (inquit) per initia statim in constitutione cordis emergit, & quod in sectione viuorum, & pulli formatione ex ouo deprehenditur. Quin & obseruamus has vias (tam in hominum genere, quam in caeteris animalibus) non solum apertas, & patentes esse vsque ad tmpus partus (vt annotarunt Anatomici) sed etiam permultos post menses, imo in aliquibus per aliquot annos, ne dicam roto<?> vitae curriculo, veluti in ansere, buccagine, & auibus plurimis, & animalibus praesertim in minoribus. Quae res imposuit forsan Botallo se nouum transitum sanguini de vena caua in sinistrum ventriculum cordis inuenisse, & fateor, me quoque cum in mure maiori iam adulto hoc primum ipse reperi, tale quid statim existimasse.
    Ex quibus intelligitur in Embryone humano, quin, & in allis, in quibus istae vniones non abolentur, idem ipsum accidere, vt cor suo motu, per patentissimas vias sanguinem de vena caua in arteriam magnam apertissime traducat, per vtriusque ventriculi ductum. Dexter siquidem sanguinem ab auricula recipiens, inde per venam arteriosam, & propaginem suam (canalem arteriosam dictam) in magnam arteriam propellit. Sinister similiter eodem tempore mediante auriculae motu recipit sanguinem (in illam sinistram auriculam diductum scilicet per foramen ouale e vena caua) & tentione sua, & constrictione per radicem aortae in magnam itidem arteriam simul impellit.
    Ita in Embryonibus dum interea pulmones otiantur, & nullam actionem aut motum habent, quasi nulli forent, natura duobus ventriculis cordis quasi vno vtitur, ad sanguinem transmittendum. Et similis est conditio Embryonum pulmones habentium, dum adhuc pulmonibus non vtuntur, ac est eorum animalium, qui pulmones non habent.

---p.36---

    Itaque tam clare in his etiam elucescit veritas, quod cor suo pulsu sanguinem e vena caua in arteriam magnam traducat, & transfundat, perque tam patentes, & pertas vias, ac si in homine, quod dixi ambo ventriculi (eorum septo adempto) adinuicem peruii essent facti. Cum itaque maiori ex parte animalibus, & omnibus quodam tempore, patentissimae istae extent viae, quae transmissioni sanguinis per cor inseruiunt: restat vt illud perquiramus. Aut cur in quibusdam animalibus (vt in homine) iisque calidioribus, & adultis per pulmonum substantiam illud fieri non existimemus, quod in embryone natura per eas vias illo tempore quo pulmones coacta videbatur facere. Aut, cur melius sit (natura enim semper quod est melius facit) in adolescentibus sanguinis transitui naturam omnino occlusisse, vias patentes illas quibus ante in embryone & foetu vsa fuerat, & omnibus alii animalibus vtitur, nec alias vllas pro illo sanguinis transitu aperuisse, sed sic omnino impedire.
    Ita iam eo res cessit, vt iis qui in homine quaerunt vias, quomodo sanguis e vena caua in sinistrum vetriculum<ventriculum?>, & arteriam venosam permeat. Magis operae pretium esset, & recte magis factum videretur, si ex dissectione animalium veritatem inuestigare vellent, vt causam inquirant, cur in maioribus, & perfectioribus animalibus, iisque adultis natura sanguinem transcolari per pulmonum Parenchyma potius vellet, quam vt in caetris omnibus per patentissimas vias (cum nullam aliam viam, & transitum excogitari posse intelligerent, siue hoc sit quod maiora, & perfectiora animalia sint calidiora, & cum sint adulta, eorum calor magis (vt ita dicam) ignitur & vt suffocetur sit procliuis: Ideo tranare, & traiici per pulmones, vt inspirato aere contemperetur, & ab ebullitione, & suffocatione vindicetur, siue quid aliud tale. Sed haec determinare, & rationem omnem reddere, nihil aliud agere est, quam propter quid pulmones facti sunt, speculari. Atque de his horumque vsu, & motu, & de euentatione omni, & aeris necessitate, & vsu, & caeteris huiusmodi: Et de variis organis, & differentibus huius causa in animalibus factis: tametsi multa quam plurimis obseruationibus a me deprehensa sint: Tamen, ne nimium a proposito de motu, & vsu cordis hoc loco aberrando, aliud agere, & stationem relinquere, rem interturbare, & subterfugere, videar, haec poprio tractatu conuenientius exponenda relinquam. Et quae restant vt ad propositum scopum reuertar confirmare pergam.

---p.37---

    In perfectioribus nimirum & calidioribus animalibus, iisque adultis (vt in homine) sanguinem de dextro ventriculo cordis per venam arteriosam in pulmones, & inde per arteriam venosam in sinistram auriculam, & subinde in ventriculum cord s[cordis?] sinistrum permeare contendo: Et primum posse hoc fieri, deinde ita factum esse.


第7章へ進む

前書きと校訂上の注記に戻る