CAPVT VII.
Sanguinem de dextro ventriculo cordis per pulomonum paren-
chyma permeare in arteriam venosam, & sinistrum
ventriculum.

FIeriautem hoc posse, & nihil esse, quo minus fiat, satis constat, cum & quomodo aqua per terrae substantiam permeans, riuulos, & fontes procreet, consideremus, aut quomodo per cutem sudores: per parenchyma renum, vrina fluat, speculamur. Animaduertendum est in iis, qui Aquis Spadensibus vtunturi: vel de la Madonna (vt aiunt) in agro Patauino, vel aliis acidulis, aut vitriolatis, vel qui ad congios ingurgitant potum, vt van aut altera hora per vesicam emingant totum. Debet ista copia aliquantulum in concoctione immorari: debet per iecut (vt singulis diebus bis ingesti alimentisuccum omnes confitentur sacere) debet per venas, per renum parenchyma, per vretres in vesicam profluere.
    Quos itaque audio negantes posse sanguinem, imo totam massam sanguineam, per pulmonum substantiam, aeque succus alimentalis per iecur permeare, tanquam impossibile, & nullo modo credibile existimandum? Quod genus hominum (cum Poeta loquor) vbi volunt concedunt facile posse: vbi nolunt nullo modo: hic vbi opus est verentur, vbi nihilo opus, ibi non verentur affirmare.
    Iecoris Parenchyma densius multo est, & similiter renum: pulmonum rarioris multo texturae. Et si renibus & iecori conferatur spongiosae.
    In iecore nullum impellens, nulla vis cogens; in pulmone ex pulsu dextri ventriculi cordis impingitur sanguis, cuius impulsu distendi vasa, & potositates pulomonum necesse est. Praeterea pulmones in respitando eleuantur, & concidunt, quo motu necesse est, vt porositates, & vasa aperiantur, & claudantur, vt in spongiis contingit, & in omni-

---p.38---

bus particulis habentibus constitutionem spongiosam, quando constringuntur, rursus dilatantur. Contra jecur quiescit, nec ita dilatari, & constringi visum est.
    Denique si per jecur totum ingestorum succum in venam cauam, tam in homine, quam in boue, vel in maximis animalibus, nemo est, qui non asserit pertransire posse. Et hoc, eo quod pertransiisse aliqua nutrimentum, & permeasse in venas sit necesse (si fiat nutritio) & nulla alia extet via, ac proinde hoc affirmare coacti sint: Cur non iisdem argumentis de transitu sanguinis in adultis his; per pulmones fidem similem habent, & cum Columbo peritissimo, doctissimoque Anatomico idem aslererent, & crederent, ex amplitudine, & fabrica vasorum pulmonum, & eo, quod arteria venosa, & similiter ventriculus, repleti sint semper sanguine, quem e venis huc venisse necesse est, & nulla alia, quam per pulmones semita, vt & ille, & nos ex ante dictis, & autopsia, aliisque argumentis palam esse existimemus.
    Sed quando aliqui sunt, qui nil nisi adductis authoritatibus admittunt; iidem ex ipsius etiam Galeni verbis hanc veritatem confirmari posse sciant; scilicet non solum posse sanguinem, e vena arteriosa in arteriam venosam, & inde in sinistrum ventriculum cordis, & postea in arterias transmitti: sed ex continuo pulsu cordis, & pulmonum motu inter respirandum, hoc fieri.
    Sunt in rificio venae arteriosae, valuulae tres sigmoides, siue semilunares, quae omnino sanguinem in illam venam arteriosam immissum non sinunt remeare in cor.
    Id omnes norunt scilicet harum valuularum necessitatem & vsum, Galenus his verbis explicans, In toto est (inquit) mutua Anastomosis, atque oscillorum apertio arteriis simul cum venis, transumuntque ex sese pariter sanguinem, & spiritum per inuisibiles quasdam atque angustas plane vias. Quod si os ipsum venae arteriosae, itidem semper patuisset, nullamque natura inuenisset machinam, quae claudere ipsum cum est tempestuum, ac rursus aperire queat. Fieri nunquam potuisset, vt per inuisibilia, atque exigua ossilla, sanguis (contracto thorace) in arterias transumeretur: Neque enim similiter omnis ex quouis attrahitur, neque emittitur. Sed quemadmodum quod leue est facilius eo quod grauius dilatatis instrumentis attrahitur, iisdem autem contractis exprimitur: Ita & per laram viam celerius aliquid quam per angustam trahitur, ac rursus emittitur. Cum autem thorax contrahitur, pul-

---p.39---

sae atque intro compressae vndique fortiter, quae in pulmone sunt venosae arteriae, exprimunt quidem quam celerrime, qui in seipsis est, spiritus; transumunt autem per subtilia illa oscilla sanguinis portionem aliquam, quod nunquam accidisset profecto, si sanguis per maximum os (cuiusmodi est venae arteriosae ad cor) retro remeare potuisset: nunc vero reditu per os magnum intersluco, dum comprimitur vndique, destillat quidpiam in arterias per exigua illa orisicia: & paulo post sequente Capitulo. Quanto thorax contendit vehementius sanguinem elidens, tanto membrana, (videlicet valuulae sigmoides) exactius os ipsum occludunt, & nihil remeare sinunt: quod & eodem Capitulo decimo paulo ante. Nisi valuulae essent, triplex sequeretur incommodum, vt sanguis ipse frustra longum hoc curriculum subinde emetiatur. In Diastolis quidem pulmonis adsluens, & quae in ipso sunt, venas omnes refarciens, in Systolis vero, quasi aestus quidam maritimus, instar Euripi motum identidem, huc atque illuc reciprocum, qui haudquaquam sanguini conueniat. At hoc videri possit exiguum. Quod vero interim ipsius quoque respirationis vtilitatem labesactet, id non ampluis pro paruo est habendum, & c. (Et paulo post.) Atque etiam tertium secutum fuisset incommodum, haudquaquam contemnendum, cum sanguis retro in expirationibus remigrasset, nisi opifex noster membranarum Epiphysin fuisset fabricatus, vnde concludit Cap. vndecimo. Communis autem ipsorum omnium, videlicet valuularum est vsus, vt materias retro remigrare prohibeant, rtrarumque<?> vero proprius, educentium quidem e corde materias, ne amplius ad ipsum remeent; inducentium vero, ne amplius ex ipso effluant: Non enim volebat natura vano labore cor fatigari, neque eam partem aliquando emittere, vnde trahere praestiterat, neque rursus ex illa identidem ducere, ad quam mittere erat necesse. Proinde cum sint quatuor omnino orificia, bina in vtroque ventriculo, alterum quidem inducit, alterum vero educit.
    Et paulo post: Porro cum vas alterum quod tunica simplici constat in cor insigatur, alterum quod duplice ex ipso producatur communem vtrique locum, [videlicet ventriculum dextrum: Ita Galenus intelligit, & ego eadem ratione similiter sinistrum ventriculum cordis] quasi lacunam quandam parari necesse fuit, ad quam pertinentibus vtrisque per alterum quidem trahatur sanguis per reliquum vero emittatur.
    Quod argumentum Galenus pro transitu sanguinis per dextrum ventriculum de vena caua in pulmones adducit, eodem nobis, rectius pro transitu sanguinis de venis per cor in arterias mutatis tantum terminis vti liceat. Ex Galeni igitur viri diuini patris

---p.40---

Medicorum locis & verbis clare apparet, & sanguinem per pulmones de vena arteriosa, in arteriae venosae ramulos permeare, tum propter pulsum cordis, tum propter pulmonum & thoracis motum. Quinetiam quod cor continue in ventriculos quasi lacunam, recipere & emittere sanguinem, & huius rei causa valuularum genera quatuor, duo inductioni, emissioni sanguinis duo inseruire; ne aut sanguis Euripi in morem inconuenienter agitetur, huc, illuc, aut retro remearet, vnde trahere praestiterat, & ex illa reflueret parte, ad quam mittere e at necesse. Et sic cor vano labore fatigaretur, & pulmonum respiratio praepediretur. Denique clare apparet assertio nostra, continue, & continentur sanguinem per pulmonum porositates permeare de dextro in ventriculum sinistrum, de vena caua in arteriam magnam: Nam cum continuo de dextro ventriculo immittatur sanguis in pulmones per venam arteriosam, & similiter continue e pulmonibus in sinistrum attrahitur (quod ex dictis, & valuularum positione patet) quin pertranseat continue fieri non potest.
    Et itidem cum semper & continue ingrediatur sanguis in cordis ventriculum dextrum, & egrediatur continue e sinistro (quod similiter, & ratione & sensu patet) quin continuo pertranseat sanguis de vena caua in Aortam impossibile est.
    Illud igitur quod in animalibus maiori ex parte, & plane omnibus donec adolescant, per patentissimas fieri vias, ex dissectione manifestum est, in adultis his per pulmonum caecas porositates, & vasorum eius oscilla, tam ex Galeni verbis, quam ex ante dictis illud inquam fieri aeque manifestum est. Vnde apparet quod quanquam vnus ventriculus cordis videlicet sinister sufficiens esset sanguinis despensationi per corpus, & eductioni e vena caua, quemadmodum etiam fit in omnibus quae pulmonibus carent, natura tamen cum voluerit sanguinem ipsum per pulmones transcolari, dextrum ventriculum superaddere coacta fuit, cuius pulsu per ipsos pulmones e vena caua in sinistri ventriculi locum sanguis compelleretur. Et hoc modo dextrum ventriculum pulmonum causa, & ob translationem sanguinis, non ob nutritionem duntaxat dicendum: Quando quidem tanto piouentu annonae, atque compulsu subministrato, & tanto puriori, & spiritu osiori (vtpote immediate a ventriculis cordis subuecto) indigere alimento pulmones magis, quam aut cerebri purissima substatia, aut oculorum splendidissima, & diuina constitutio, aut ipsius cordis cato, (quae rectius per arteriam coronale nutritur) inconueniens omnino est existimare.

---p.41---


第8章へ進む

前書きと校訂上の注記に戻る