CAPVT IV.
Motus cordis & auricularum qualis ex viuorum
dissectione.

PRaeter haec circa motum cordis obseruanda sunt, quae ad auricularum vsum spectant.
    Quod Caspar Bauhinus & Iohannes Riolanus viri doctissimi, &

---p.26---

Anatomici peritissimi obseruatut & admonent, quod si in viua sectio ne alicuis animalis cordis motum studiose obserues, quatuor motus loco, & tempore distinctos aspicies: quorum duo sunt proprii auricularum, ventriculorum duo. Pace tantorum virorum, quatuor sunt motus, loco, non vero tempore, distincti. Simul enim ambae auriculae mouent, & simul ambo ventriculi, vt quatuor loco motus distincti sunt duobus tantum temporibus, atque hoc se habet modo.
    Duo sunt quasi eodem tempore motus, vnus auricularum, alteriptorum ventriculoru: nec enim simul omnino fiunt: sed praecedit motus auricularum, & subsequitur cordis, & motus ab auriculis incipere, & in ventriculos progredi visus est.<,?> cum iam languidiora omnia emoriente corde, & in piscibus, & in frigidioribus sanguineis animalibus in ter hos duos motus, tempus aliquod quietis intercedit, vt cor quasi fuscitatum motui respondere videtur, aliquando citius, aliquando tardius, & tandem ad mortem inclinans cessat<?> motu suo respondere, & quasi capite duntaxat leuiter annuit, & obscure adeo mouetur, vt potius motus signum praebere pulsanti auriculae videatur. Sic prius desinlt cor pulsare, quam arriculae, vt auriculae superuluere dicantur, & primus omnium desinit pulsare sinister ventriculus, deinde eius auricula, demum dexter ventriculus, vltimo (quod etiam notauit Galen.) reliquis omnibus cessantibus, & mortuis pulsat vsque dextra auricula, vti vltimo in dextra auricula vita remanere videatur. Et dum sensim emoritur cor videre licet, post duas vel tres pulsationes auricularum aliquando quasi expergefactum correspondere, & vnum pulsum lente, & aegreperagere, & moliri.
    Sed & praecipue notandum, quod postquam cessauit cor pulsare adhuc auricula pulsante digito super ventriculum cordis posito, singlae pulsationes percipiuntur in ventriculis, eodem plane modo, quo ventriculorum pulsationes in arteriis sentiti antea diximus, a sanguinis impulsu nimirum distetione facta, & hoc tempore, pulsante solum auricula, si forfice cordis mucronem absecueris, exinde singulis auriculae pulsationibus sanguinem effluere conspicies: vt hinc pateat quomodo in ventriculos sanguis ingrediatur, non attractione, aut distentione cordis, sed ex pulsu auricularum immissus.
    Notandum est vbique omnes, quas voco, & in auriculis, & in corde pulsationes, contractiones esse: & plane primo contrahi auriculas videbis, & in consequentia, cor ipsum. Auriculae enim dum mouentur, &

---p.27---

pulsant albidiores fiunt, praesertim vbi pauco sanguine replantur (replentur autem tanquam promptuarium, & lacuna sanguinis, declinante sponte sanguine, & venarum motu compresso ad centrum) quin etiam in finibus, & extremitatibus ipsarum haec albedo a contractione fieri, vel maxime apparet.
    In piscibus, & ranis, & similibus (vnum ventriculum habent cordis & pro auricula vesicam quandam in basi cordis positam refertissimam sanguine) hanc vedebis vesicam primo contrahi, & subsequi postea cordis contractionem apertissime.
    At vero & quae his contrario modo se habent a me obseruata ascribere huc visum est. Cor anguillae, & quorundam piscium, & animaliu etiam exemptum sine auriculis pulsat: Immo si in frusta disseceris partes eius diuisas separatim sele<?> contrahere, & laxare videbis ita, vt in his post cessationem motus auricularum cordis corpus pulsum faciat, & palpitet. Sed an hoc proprium viuacioribus animalibus, quorum radicale humidum glutinosum magis, aut pingue & lentum est, & non ita facile dissolubile. Quod etiam apparet in carne anguillarum, quae post excoriationem, exenterationem, & in frusta dissectionem motum retinet.
    In Columba certe experimento facto postquam cor desierat omnino moueri, & nunc etiam auriculae motum reliquerant per aliquod spacium digitum saliua madefactum, & calidum cordi seperimpositu detinui: Quo fomento quasi vires, & vitam postliminio recuperasset, cor, & ejus auricula moueri, & sese contrahere, atque laxare, & quisi ab orco reuocari vedebantur.
    Sed & praeter haec aliquoties a me obseruatum fuit, postquam cor ipsum, & eius auricula etiam dextra, a pulsatione quasi mortis articulo quiesoebant; in ipso sanguine qui in dextra auricula continetur, obseurum motum, & inundationem, ac palpitationem quandam manifesto superfuisse, tamdiu scilicet, qua calore & spiritu imbui vederetur.
     Tale quiddam euidentissime in prima animalis generatione intra septem dies ab incubatione, in ouo Gallinaceo cernitur. Inest primum ante omnia gutta sanguinis, quae palpitat (quod etiam annorauit Aristot.) ex qua incremento facto, & puilo aliqua ex parte formato, fiunt cordis auriculae, quibus pulsantibus perpetuo inest vita: cum postea corpus delineari intermissis aliquot diebus inceperit, tum etiam cordis corpus procreatur, & per aliquod tempus albidum apparet, & ex-

---p.28---

angue, vt reliquum corpus, nec pulsum edit, nec motum. Quin etiam in foetu humano vidi, circa principium tertii mensis similiter cor formatum, sed albidum, & exangue, cuius tamen auriculis sanguis inerat vberrimus & purpureus. Sed enim in ouo, iam adaucto, & conformato foetu, simul, & cor adaugeri, & ventriculos habere, quibus sanguinem tunc recipere, & transmittere occepit.
    Ita vt si penitius introspicere quis velit, non solum cor esse primum viuens, & vltimum moriens dixerit, sed auriculas (& quae in serpentibus, piscibus, & huiusmodi animalibus pars pro auricula est) & prius quam cor ipsum viuere, & post etiam emori.
    Imo a prius ad huc ipse sanguis, vel spiritus habeat in se obseurem palpitationem quam post mortem retinere mihi visus est: & an cum palpitatione vitam incipere dicamus, dubitare contingit, quando quidem, & sperma animalium omnium (vt notauit Arist.) & spiritus prolificus palpitando exit, velut animal quoddam. Ita Natura in morte quasi decursione facta reducem (vt Arist.) agat motu retrogrado a calce ad carceres eo vnde proruit sese recipit, & cum animalis generatio ex non animali procedat in animal, tanquam ex non ente in ens iisdem retro gradibus corruptio ex ente reuoluatur in non ens, vnde quod in animalibus vltimo fit deficit primum & quod primo vltimum.
    Obseruaui quo que in omnibus pene animalibus cor vere inesse, & non solum (vt Aristot. dicit) in maioribus, & sanguineis, sed in minoribus, exanguibus, crustatis, & testaceis quibusdam, vt lumacibus, cochleis, conchis, astacis gammaris, squillis, multisque aliis; imo vespis, & crabronibus muscis (ope perspicilli ad res minimas discernendas) in summitate illius particulae quae cauda dicitur, & vidi pulsans cor, & aliis videndum exhibui.
    In exanguibus vero Corlente admodum, rarisque ictibus pulsat, atque vt in aliis iam moribundis contingit, & tarde sese contrahit, vt facile in cochleis cernere. Quorum cor deprehendes in fundo illius orificii in latere dextro quod se aperire, & claudere euentationis causa videtur, & vnde saliuam expuit, sectione facta in summitatem iuxta partem iecori analogam.
    Sed notandum & hoc, hyeme, & frigidioribus tempestatibus exanguia aliqua (qualis est Cochlea) nihil pulsans habent, sed vitam magis plantae agere videntur, vt etiam reliqua quae plant-animalia ideo dicuntur.

---p.29---

    Notandum in super in omnibus animalibus vbi cor inest, ibi etiam auriculas esse vel auriculis aliquid analogon: Et vbicunque cor duplici ventriculo donatur, ibi duas semper adstare auriculas, non contra: Sed si in ouo pulli conformationem aduertas: Primum inest vt dixi, tantum vesicula, vel auricula, vel gutta sanguinis pulsans, postea incremento facto absolutitur cor. Ita quibusdam animalibus (quasi vlteriorem perfectionem non adipiscentibus) pulsans vesicula quaeda instar puncti cuiusdam reburi vel alibi, duntaxat inest, quasi principium vita: vti apibus, vespis, cochleis, squillis, Gammaris, & c.
    Est hic apud nos minima squilla (quae Anglice dicitur a Shrimp, Belgice een Gerneel) in mari, & in Thamesi capi solita, cuius corpus: omnino pellucidum est: Eam aquae impositam saepius praebui spectandam amicissimis quibusdam meis, vt cordis illius animalculi motus liquidisseme perspiceremus, dum exteriores illius corporis partes visui nihil officerent, quo minus cordis palpitationem quasi perfenestram intueremur.
    In ovo Gallinaceo post quatuor, vel quinque dies ab incubatione, primum rudimentum pulli instar nubeculae videndum exhibui, nimirum ouo cui cortex adimebatur, in aquam limpidam, tepidamque immisso, in cuius nubeculae medio punctum sanguineum pulpitans tam exiguum erat, vt in contractione dispareret, & visum aufugeret in laxatione instar summitatis acus appareret rubicundum: Ita vt interipsum videri, & non videri quasi inter esse & non esse, palpitationem & vitae principium ageret.


第5章へ進む

前書きと校訂上の注記に戻る