CAPVT XIV.
Conclusio demonstationis de sanguinis circuitu.

IAm denique nostram de ciucuitu sanguinis sententiam ferre, & omnibus proponere liceat.
    Cum haec confirmata sint omnia, & rationibus & ocularibus experimentis, quod sanguis per pulmones & cor, pulsu ventriculorum pertranseat, & in vniuersum corpus impellatur, & immittatur, & ibi in venas & porositates carnis obrepat, & per ipsas venas vndique de circuferentia ad centrum ab exiguis venis in maiores remeet, & illinc in venam cauam, ad auriculam cordis tandem veniat, tanta copia, tanto fluxu, refluxu, hinc per arterias illuc, illinc per venas huc retro, vt ab assumptis suppeditari non possit, atque multo quidem maiori (qua sufficiens erat nutritioni) prouentu. Necessarium est concludere circulari quodam motu in circuitu agitari in animalibus sanguinem; & esse in perpetuo motu, & hanc esse actionem siue functionem cordis, quam pulsu peragit, & omnino motus & pulsus cordis causam vnam esse.


第15章へ進む

前書きと校訂上の注記に戻る